Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, etc.. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran, Josephus ait: Dimisitque Chaldaeam cum septuaginta quinque annorum esset, Domino jubente, ut migraret in Chananaeam. Si ergo post mortem patris Abram erat annorum septuaginta quinque patet, quod diximus, quod Thare plus quam septuaginta annos habebat cum genuit Abram. Si enim in illa aetate genuit Abram, tunc post mortem patris erat Abram centum quadraginta quinque annorum. Augustinus tamen dixit per recapitulationem hoc esse dictum. Adhuc enim vivente patre cum esset centum quadraginta quinque annorum, et Abram septuaginta quinque egressus est de Haran, relinquens ibi patrem, et fratrem et in itinere, dum iret in Mesopotamiam, Dominum locutum ei, et dixisse: Egredere de terra, etc., non quin jam esset egressus, sed animum revertendi ad eam habebat quasi dicat: Qui egressus es corpore, egredere mente. Hieronymus dixit veram esse Hebraeorum traditionem, qui et annos Thare ponunt septuaginta cum genuit Abram, et mortuo patre, egressum Abram dicunt de Haran, et plurium eum esse annorum tunc, quam Moyses dicat, sed annos ejus computatos ab illo tempore, quo Dei auxilio evasit ignem Chaldaeorum, ut id ei reputetur tempus aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Ecce, dicit Josephus, jam recidebatur vita hominum paulatim declinans, usque ad Moysen; in quo terminum vitae, quem constituerat Dominus, confirmavit. Centum enim et viginti annorum Moyses mortuus est.